výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 2, 1-52

1 Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut describeretur universus orbis. 2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. 3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, 7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio. 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. 9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ”. 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: 14 “ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”. 15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”. 16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. 17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. 21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”, 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. 25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; 26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: 29 “ Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31 quod parasti ante faciem omnium populorum, 32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ”. 33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur 35 — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ”. 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; 37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem. 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. 41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae. 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos; 45 et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; 47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. 48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ”. 49 Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”. 50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. 51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. 52 Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.

Lk 2, 1-52





Verš 32
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ”.
Iz 42:6 - “ Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
Iz 49:6 - Et dixit: “ Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae ”.
Sk 13:47 - Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”.

Verš 34
Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
Iz 8:14 - et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
Rim 9:32 - Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
Sk 28:22 - Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur ”.

Verš 4
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
Mi 5:2 - Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
Jn 7:42 - Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”.
1Sam 16:4 - Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “ Pacificusne ingressus tuus? ”.
Mt 1:1 - Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.

Verš 37
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
1Sam 1:22 - Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “ Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter ”.

Verš 7
et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Mt 1:25 - et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.

Verš 40
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
Lk 1:80 - Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.

Verš 41
Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
Ex 23:15 - Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.
Ex 23:17 - Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo.
Lv 23:5 - Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Dt 16:1 - Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.

Verš 13
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
Dan 7:10 - Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Zjv 5:11 - Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium,

Verš 14
“ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
Iz 57:19 - Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum ”.
Ef 2:17 - Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;

Verš 47
stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
Mt 7:28 - Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius;
Mk 1:22 - Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
Lk 4:22 - Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”.
Lk 4:32 - et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
Jn 7:15 - Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ”.

Verš 50
Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
Lk 9:45 - At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
Lk 18:34 - Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.

Verš 52
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.
1Sam 2:26 - Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus.
Lk 1:80 - Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.

Verš 21
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
Gn 17:12 - Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
Lv 12:3 - et die octavo circumcidetur infantulus;
Jn 7:22 - Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem.
Mt 1:21 - pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”.
Lk 1:31 - Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.

Verš 22
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
Lv 12:6 - Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti.

Verš 23
sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,
Ex 13:2 - “ Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”.
Nm 3:13 - Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
Nm 8:16 - quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.

Verš 24
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
Lv 12:8 - Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur ”.

Verš 29
“ Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,
Gn 46:30 - Dixitque Israel ad Ioseph: “ Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ”.

Verš 30
quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Ž 98:2 - Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Iz 52:10 - Nudavit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

Verš 31
quod parasti ante faciem omnium populorum,
Sk 28:28 - Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient! ”.

Lk 2,1 - Augustus bol cisárom Rímskej ríše od roku 30 pred Kr. do roku 14 po Kr. "Celý svet" znamená vtedy známy svet, čiže Rímsku ríšu.

Lk 2,2 - Quirinius (Publius Suplicius) stál dvakrát na čele Sýrie. V oboch prípadoch sa konalo sčítanie ľudu, prvýkrát v rokoch 8-4 pred Kr. a druhýkrát okolo roku 6 po Kr. Lukáš hovorí o prvom sčítaní ľudu. Podľa toho treba upraviť aj rok narodenia Krista. Pôvodca nášho letopočtu Dionýz Exiguus (zomrel roku 544) určil rok narodenia omylom o 5 až 8 rokov neskôr. Kristus sa narodil asi o 7 rokov skôr, čo zodpovedá roku 747 od založenia Ríma, a nie 754, ako to mylne vypočítal Dionýzius.

Lk 2,3 - "Do svojho mesta" - čiže do mesta, z ktorého pochádzal ich rod.

Lk 2,7 - "Prvorodený" znamená prvého narodeného syna, ktorý mal právo na dedičstvo (porov. 1, 32 a n.). Je to právny výraz a používa sa bez ohľadu na to, či nasleduje ďalší potomok, alebo nie.

Lk 2,14 - "Dobrej vôle" v gr. "v ktorých má zaľúbenie".

Lk 2,22 - "Dni očisťovania" určoval Mojžišov zákon (Lv 12, 1-4). Po narodení chlapca matka bola leviticky nečistá do 40 dní. Prinesením obety sa stávala čistou. Zároveň podľa zákona obetovala svojho prvorodeného Bohu. Bolo ho treba vykúpiť z kňazskej služby, pretože túto službu konal Léviho kmeň, a nie prvorodený ako kedysi.

Lk 2,23 - Ex 13, 2. 12.

Lk 2,24 - Lv 5, 7; 12, 8.Chudoba Svätej rodiny sa prejavuje aj pri obete očisťovania. Bohatší mali obetovať baránka a holuba. Chudobnejším rodinám bola povolená úľava a ako obetu mali dať pár hrdličiek alebo dva holúbky.

Lk 2,26 - Mesiáša, ktorého Pán posiela.

Lk 2,33 - Svätý Jozef je označený menom "jeho otec" (porov. aj 2 ,48), lebo bol mu pred zákonom "otcom" ako zákonitý manžel Panny Márie.

Lk 2,35 - Keď budú prenasledovať Syna, bude trpieť aj matka. Nastane triedenie duchov v Izraeli a v celom ľudstve. Ľudia sa rozdelia: jedni pôjdu za Ježišom, iní zasa sa budú stavať proti nemu, pravda, na svoju škodu a záhubu.

Lk 2,39 - Do Nazareta sa nevrátili hneď po obetovaní v chráme, ale až po návrate z Egypta. Lukáš sa o udalostiach, ktoré sa medzitým stali, nezmieňuje. Hovorí o nich Matúš.

Lk 2,41 - Každý Žid od 12. roku bol povinný na Veľkú noc, Turíce a sviatok Stánkov putovať do jeruzalemského chrámu.

Lk 2,48 - Panna Mária podľa zákona mohla nazvať svojho manžela Ježišovým otcom, aj keď mu bol v skutočnosti iba pestúnom.

Lk 2,49 - Ježiš v odpovedi zdôrazňuje svoj božský pôvod aj to, že vôľa jeho nebeského Otca má prednosť pred vôľou jeho rodičov.

Lk 2,52 - Ježiš nerástol podľa svojej božskej prirodzenosti, ale vzmáhal sa podľa tela a ľudskej prirodzenosti.