| 1. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Krn 19, 1-19 |
1 1Krn 19, 1 Accidit autem post haec, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo. 2 1Krn 19, 2 Dixitque David: “ Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas; praestitit enim pater eius mihi gratiam ”. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, 3 1Krn 19, 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: “ Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et evertant terram tuam, venerint ad te servi eius ”. 4 1Krn 19, 4 Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos. 5 1Krn 19, 5 Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum eorum — grandem enim contumeliam sustinuerant — et praecepit, ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. 6 1Krn 19, 6 Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus et equites; 7 1Krn 19, 7 conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. 8 1Krn 19, 8 Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium. 9 1Krn 19, 9 Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium venerant, separatim in agro steterunt. 10 1Krn 19, 10 Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; 11 1Krn 19, 11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon. 12 1Krn 19, 12 Dixitque: “ Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi; si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium. 13 1Krn 19, 13 Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet ”. 14 1Krn 19, 14 Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra Syrum ad proelium, et fugerunt a facie eorum. 15 1Krn 19, 15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem. 16 1Krn 19, 16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum. 17 1Krn 19, 17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. 18 1Krn 19, 18 Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. 19 1Krn 19, 19 Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos, fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.
| | 1Krn 19, 1-19 |
1Krn 19,6 - Mezopotámia, hebrejsky Aram naharaim = Aramejsko dvoch riek, je územie medzi Eufratom a Tigrisom. – O Maáche a Sobe pozri 2 Sam 10,6.
1Krn 19,7 - Podľa 2 Sam 10,6 najali si 32 000 pešiakov, nie vozov. – Medaba ležala východne od severného brehu Mŕtveho mora.
1Krn 19,18 - Podľa 2 Sam 10,18 zničil Dávid 40 000 jazdcov.