výhody registrácie

1. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Krn 27, 1-34

1 Filii autem Israel secundum numerum suum, principes fa miliarum, tribuni et centuriones et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, unaquaeque turma viginti quattuor milia. 2 Primae turmae in primo mense Iesbaam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quattuor milia; 3 erat de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. 4 Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites, et sub eo viginti quattuor milia. 5 Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdotis, et in divisione sua viginti quattuor milia; 6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta; praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius. 7 Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius eius post eum, et in turma eius viginti quattuor milia. 8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Zaraita, et in turma eius viginti quattuor milia. 9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites, et in turma eius viginti quattuor milia. 10 Septimus, mense septimo, Helles Phalonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. 11 Octavus, mense octavo, Sobbochai Husathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. 12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Beniamin, et in turma eius viginti quattuor milia. 13 Decimus, mense decimo, Maharai Netophathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. 14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. 15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites de stirpe Othoniel, et in turma eius viginti quattuor milia. 16 Porro tribubus praeerant Israel: Rubenitis dux Eliezer filius Zechri; Simeonitis Saphatia filius Maacha; 17 Levitis Hasabias filius Camuel; Aaronitis Sadoc; 18 Iudae Eliu de fratribus David; Issachar Amri filius Michael; 19 Zabulon Iesmaias filius Abdiae; Nephthali Ierimoth filius Azriel; 20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu; dimidio tribus Manasse Ioel filius Phadaiae; 21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; 22 Dan vero Azareel filius Ieroham: hi principes tribuum Israel. 23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. 24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel, et idcirco numerus non est relatus in librum annalium regis David. 25 Super thesauros autem regis fuit Azmaveth filius Adiel; his autem thesauris, qui erant in regione, in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae. 26 Operi autem rustico et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub. 27 Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis in vineis Zabdi Sephamatites. 28 Nam super oliveta et ficeta, quae erant in Sephela, Baalhanan Gederites; super apothecas autem olei Ioas. 29 Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites, et super boves in vallibus Saphat filius Adli. 30 Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinas Iehedeia Meronathites; 31 super oves quoque Iaziz Agarenus: omnes hi principes substantiae regis David. 32 Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis. 33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis; 34 post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.

1Krn 27, 1-34





1Krn 27,2-15 - Tieto verše obsahujú zoznam dvanástich vojenských zborov. Verš prvý je nadpis tohto zoznamu a je dosť nejasný; ani nevieme presne, o akej službe je tu reč. – Vojenskí hodnostári mávali pridelených pisárov (Dt 20,5 n.).

1Krn 27,4 - Slová v zátvorkách zrejme nepatria do osnovy a dostali sa do nej omylom.

1Krn 27,6 - Amizabad zastupoval svojho otca, lebo tento ako hrdina v chýrnej tridsiatke mal osobitné úlohy (porov. 11,22–25).

1Krn 27,23-24 - Pozri pozn. k 2 Sam 24,1. – O sčítaní, ktoré Joab nedokončil, pozri hl. 21.

1Krn 27,27 - Zabdiáš pochádzal buď zo Sefamy v severnej Palestíne, alebo z júdskeho mesta Sifamotu.

1Krn 27,28 - Sykomora je druh figovníka so skromnejším plodom, ktorý požívajú len domorodci.

1Krn 27,29 - Sáron je úrodná rovina na pobreží Stredozemného mora od mesta Joppe (Jafa) až po vrch Karmel.

1Krn 27,30 - Meronot bolo mesto na území kmeňa Benjamín.

1Krn 27,31 - O Agarejcoch pozri 5,10.

1Krn 27,33 - "Kráľov priateľ" bol akýmsi zvláštnym úradníkom. O Arachu pozri pozn. 2 Sam 15,32.