výhody registrácie

1. Jánov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Jn 5, 1-21

1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. 2 In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus. 3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, 4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. 5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas. 7 Quia tres sunt, qui testificantur: 8 Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt. 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo. 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. 12 Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet. 13 Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei. 14 Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos. 15 Et si scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones, quas postulavimus ab eo. 16 Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. 17 Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem. 18 Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. 19 Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est. 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna. 21 Filioli, custodite vos a simulacris!

1Jn 5, 1-21





Verš 1
Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo.
Jn 1:12 - Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

Verš 3
Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,
Jn 14:15 - Si diligitis me, mandata mea servabitis;
Jn 15:10 - Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
Mt 11:29 - Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.

Verš 4
quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
Jn 16:33 - Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.

Verš 5
Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
1Kor 15:57 - Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
1Jn 4:15 - Quisque confessus fuerit: “ Iesus est Filius Dei ”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo.

Verš 9
Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo.
Jn 5:37 - et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;

Verš 10
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.
Jn 3:36 - Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Rim 8:16 - Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
Gal 4:6 - Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”.

Verš 11
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est.
Jn 1:4 - in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,

Verš 13
Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei.
Jn 20:31 - haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Verš 14
Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.
Jer 29:12 - Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Mt 7:8 - Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
Mt 21:22 - Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Lk 11:9 - Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 15:7 - Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.

Verš 16
Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.
Nm 15:30 - Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille sive peregrinus, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.
1Sam 2:25 - Si peccaverit vir in virum, arbiter ei potest esse Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis intercedet pro eo? ”. Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos.
Mt 12:31 - Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Mk 3:29 - qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”.
Lk 12:10 - Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Heb 6:4 - Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Heb 10:26 - Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
2Pt 2:20 - Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.

Verš 17
Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
1Jn 3:4 - Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas.

Verš 18
Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
1Jn 3:9 - Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.

Verš 20
Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.
Lk 24:45 - Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Iz 54:5 - Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
Jn 20:28 - Respondit Thomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”.
Rim 9:5 - quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
1Tim 3:16 - Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria.

1Jn 5,1 - Viera v Ježiša Krista ako Vykupiteľa a Božieho Syna je nevyhnutnou podmienkou, aby sa človek vo svätom krste zrodil z Boha.

1Jn 5,4 - Premôcť svet znamená premôcť satana a jeho služobníkov vo svete (2, 13–14). Kristus premohol svet (porov. Jn 12, 31; 14, 30; 16, 33) a premáha ho aj vo svojich veriacich; porov. Zjv 3, 21; 5, 5; 12, 11.

1Jn 5,5 - Voda je krst, ktorým sa Kristus predstavil pred Izraelom. Krv je zase jeho obeta na kríži; porov. Jn 19, 34. Podľa iných ide o vodu a krv z Kristovho boku.

1Jn 5,6-7 - Voda a krv samy osebe ešte nedosvedčujú, že Kristus je Mesiáš, Boží Syn, ale až vďaka svedectvu Ducha Svätého.

1Jn 5,13 - Porov. Jn 20, 31.

1Jn 5,16 - "Hriech, ktorý vedie k smrti", čiže do zatratenia, je pravdepodobne odpadnutie od viery alebo hriech proti Duchu Svätému (Mt 12, 32), proti pravde hlásanej apoštolmi. Ján nevyzýva modliť sa za odpadlíkov, ale ani to nezakazuje.

1Jn 5,18 - Satan nemá nad ním moc.

1Jn 5,19 - "Svet" bez Boha. Porov. 2, 15.