výhody registrácie

Kniha proroka Micheáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mi 2, 1-13

1 Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum. 2 Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius. 3 Idcirco haec dicit Dominus: “ Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est. 4 In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: “Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur”. 5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini ”. 6 “ Ne vaticinemini! ”. “ Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! ”. 7 Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur? 8 Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti. 9 Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum. 10 “ Surgite et ite, quia non habetis hic requiem! ”. Propter immunditiam peribitis perditione pessima. 11 Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: “ Vaticinabor tibi de vino et sicera ”, hic esset vates populi istius. 12 Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum. 13 Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

Mi 2, 1-13





Verš 2
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
Iz 5:8 - Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?

Verš 3
Idcirco haec dicit Dominus: “ Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.
Am 5:13 - Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est.

Verš 5
Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini ”.
Dt 32:8 - Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel;

Verš 6
“ Ne vaticinemini! ”. “ Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! ”.
Iz 30:10 - qui dicunt videntibus: “ Nolite videre ” et aspicientibus: “ Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones.
Am 7:16 - Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”.

Mich 2,1-4 - Je to pokračovanie v hrozbe Izraelu a Júdovi pod rozličnými obrazmi.

Mich 2,1 - Už tým, že na svojich lôžkach vymýšľajú nespravodlivé plány, páchajú zločin.

Mich 2,4 - Slová: "Ako mi ho berie!" sú zúfalým výkrikom nad tým, že Boh miesto slobodnej vlasti dá Izraelu cudziu krajinu, v ktorej budú zajatými otrokmi.

Mich 2,5 - Izraeliti si kedysi povrázkom porozmeriavali a žrebovaním rozdelili zasľúbenú zem. Keď ich nepriateľ odvedie z tej zeme do zajatia, nebudú sa mať na čom deliť.

Mich 2,6 - Falošní proroci zakazujú Pánovým prorokom tlmočiť ľudu výhražné proroctvá. Ale Boh odpovedá, že musia kráčať priamo, žiť spravodlivo, ak chcú priaznivé proroctvá.

Mich 2,8 - Je to výčitka prorokovým nepriateľom.

Mich 2,9 - Odháňaním matiek vrhajú dietky do biedy, a tak im odnímajú slávu, radosť, ktorú im dal Boh.

Mich 2,10 - Zmysel: Musíte odísť do zajatia, pretože nemôžete mať odpočinku v Svätej zemi, ktorú znesväcujete svojou nečistotou.

Mich 2,11 - Hriešnici by chceli prorokov, ktorí by im predpovedali len príjemné veci. Lenže takí proroci by klamali. Prorok takýmto spôsobom karhá izraelský ľud, ktorý mu nechce rozumieť.

Mich 2,12-13 - Ale Pán nepredpovedá len nešťastie; sľubuje aj spásu. On sám bude zas kráčať v čele svojho ľudu a otvorí mu brány zajatia; porov. Iz 52,12.