výhody registrácie

Kniha proroka Micheáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mi 4, 1-14

1 Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi. 2 Et properabunt gentes multae et dicent: “ Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius ”; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. 3 Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. 4 Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est. 5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. 6 “ In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram; 7 et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam ”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum. 8 Et tu, turris gregis, collis filiae Sion, usque ad te veniet et perveniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem. 9 Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? 10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. 11 Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: “Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster ”. 12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area. 13 Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae. 14 Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel.

Mi 4, 1-14





Verš 1
Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad eum populi.
Iz 2:2 - Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.

Verš 4
Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est.
1Kr 4:25 -

Verš 6
“ In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram;
Dt 30:3 - reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.

Verš 7
et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam ”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.
Sof 3:19 - Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
Dan 7:14 - et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Lk 1:33 - et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.

Verš 9
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
Jer 8:19 - Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “ Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea? ”. “ Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis? ”.

Verš 12
Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in area.
Jer 51:33 - Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius; adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius ”.

Verš 13
Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae.
Za 4:14 - Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae”.
Za 6:5 - Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”.

Mich 4,1-3 - Chyba:509

Mich 4,4 - Porov. 1 Kr 5,5; 2 Kr 18,31; Iz 36,16; Zach 3,10.

Mich 4,6-7 - Boh bude láskavo nakladať s národom; ako pastier s roztratenými a porazenými, pokuľhávajúcimi ovcami. – Proroci veľmi často hovoria, že len zvyšky národa sa zachránia. Porov. Sof 3,19.

Mich 4,8 - Jeruzalem sa prirovnáva veži, aké stavali na stráženie stád (2 Krn 26,10). – Mestu sa sľubuje, že bude v ňom panovať kráľ, ako bol kedysi Dávid.

Mich 4,9-10 - Prorok predpovedá, že Júdsko stratí kráľa a jeho obyvatelia pôjdu do Babylonu do zajatia.

Mich 4,11-13 - Nepriateľské národy zhromaždil k Jeruzalemu Pán, aby ich jeho národ mohol zničiť, ako dobytok ničí rohami svojich protivníkov. Aj iný obraz používa prorok. Nepriatelia sú ako snopy na humne, Izrael bude po nich šliapať. Izraeliti často mlátili tak, že poháňali po klasoch dobytok, pod paprčkami ktorého sa zrno vymrvilo z klasov.

Mich 4,14 - Záchrana príde len v budúcnosti. Teraz má Izrael dosť príčin na smútok: Jeruzalem obsadí nepriateľ a s júdskym kráľom (sudcom) bude neľudsky zachádzať. Robiť si zárezy na znak smútku Izraelitom síce zákon zakazoval, ale, tak sa zdá, v neskorších časoch to už nepokladali za zakázané, pozri pozn. k Jer 16,5–7.