výhody registrácie

Kniha proroka Micheáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mi 7, 1-20

1 Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea. 2 Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur. 3 Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! 4 Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc erit confusio eorum. 5 Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui; 6 quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius. 7 Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. 8 Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est. 9 Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. 10 Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: “ Ubi est Dominus Deus tuus? ”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. 11 Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in die illa dilatabuntur fines tui. 12 In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. 13 Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. 14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos. 15 Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia. 16 Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; 17 lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te. 18 Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est. 19 Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. 20 Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.

Mi 7, 1-20





Verš 2
Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.
Ž 12:1 - Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.
Oz 4:1 - “ Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;

Verš 3
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
Mi 3:11 - Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “ Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala ”.
Mi 2:1 - Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.

Verš 6
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
Ez 22:7 - Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te.
Mt 10:21 - Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
Mt 10:35 - Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam:
Lk 12:53 - dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”.

Verš 9
Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
Jer 50:34 - Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis.

Verš 10
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: “ Ubi est Dominus Deus tuus? ”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
Ž 79:10 - Quare dicent in gentibus: “ Ubi est Deus eorum? ”. Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.
Ž 115:2 - Quare dicent gentes: “ Ubi est Deus eorum? ”.
Joe 2:17 - Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes ”. Quare dicent in populis: “ Ubi est Deus eorum ”?

Verš 11
Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in die illa dilatabuntur fines tui.
Am 9:11 - In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis,

Verš 13
Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum.
Jer 21:14 - Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu eius, et devorabit omnia in circuitu eius ”.

Verš 14
Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
Mi 5:4 - et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum.

Verš 15
Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia.
Joe 2:26 - Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.
Joe 2:30 -

Verš 17
lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te.
Ž 72:9 - Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent.

Verš 18
Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Ex 34:6 - Et transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,

Mich 7,1 - Ako niet na strome ovocia po oberačke, tak niet v krajine spravodlivých ľudí.

Mich 7,3 - Karhajú sa hriechy vodcov ľudu, najmä úplatkárstvo. – Koniec verša je nejasný a neistý.

Mich 7,4-7 - Prorok aj tu obrazne opisuje veľkú skazenosť ľudu, ku ktorému hovorí, takže aj medzi príbuznými bude panovať nenávisť a krajná nedôvera.

Mich 7,4 - Strážcovia sú proroci (Jer 6,17; Ez 33,7). Zmysel: príde deň Božieho trestu, ktorý predpovedali proroci.

Mich 7,5 - Ešte aj manžel pred manželkou si musí dať pozor na reč.

Mich 7,6 - Porov. Mt 10,35–36; 24,10; Lk 12,53.

Mich 7,8 - Nepriateľka, ku ktorej Sion hovorí, sú nepriateľské pohanské národy.

Mich 7,10 - Často sa zdalo, že Boh opustil svoj národ; vtedy sa pohania posmešne spytovali: "Kde je Pán, tvoj Boh?"

Mich 7,11-13 - K novovybudovanému Sionu budú prichádzať národy zo všetkých strán (porov. 4,1 n.), nepriateľské krajiny však zahynú. – "Rieka" je Eufrat.

Mich 7,14 - O Karmeli pozri Iz 33,9; o Bášane Iz 2,13; O Galaáde Jer 8,22.

Mich 7,17 - Porov. Iz 49,23; Ž 72,9.