Hľadaný výraz: Sk 11,19-15,41, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 5
19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum. 21 Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; 23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, 24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. 25 Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum; 26 quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani. 27 In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam; 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus; 30 quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli.

1 Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affli geret quosdam de ecclesia. 2 Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. 3 Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum — 4 quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo. 5 Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. 6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius. 8 Dixit autem angelus ad eum: “ Praecingere et calcea te sandalia tua! ”. Et fecit sic. Et dicit illi: “ Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ”. 9 Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre. 10 Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. 11 Et Petrus ad se reversus dixit: “ Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum ”. 12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes. 13 Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode; 14 et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam. 15 At illi dixerunt ad eam: “ Insanis! ”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “ Angelus eius est ”. 16 Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt. 17 Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate Iacobo ct fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum. 18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset. 19 Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur. 20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis. 21 Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; 22 populus autem acclamabat: “ Dei vox et non hominis! ”. 23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit. 24 Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur. 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.

1 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. 2 Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”. 3 Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos. 4 Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum 5 et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. 6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu, 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei; 8 resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide. 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum 10 dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? 11 Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. 12 Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini. 13 Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam. 14 Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. 15 Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”. 16 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. 17 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; 18 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; 19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, 20 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. 22 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. 23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, 24 praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. 25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. 26 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. 27 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; 28 et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur; 29 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis; 31 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. 32 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est, 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. 34 Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. 35 Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”. 36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; 37 quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, 39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur. 40 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis: 41 “Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”. 42 Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. 44 Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. 45 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. 47 Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”. 48 Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; 49 ferebatur autem verbum Domini per universam regionem. 50 Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. 51 At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; 52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

1 Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. 2 Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres. 3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. 4 Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. 5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos, 6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu 7 et ibi evangelizantes erant. 8 Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. 9 Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret, 10 dixit magna voce: “ Surge super pedes tuos rectus! ”. Et exsilivit et ambulabat. 11 Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “ Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! ”; 12 et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. 13 Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare. 14 Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes 15 et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. 16 Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis; 17 et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ”. 18 Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent. 19 Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse. 20 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 21 Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam 22 confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 23 Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant. 24 Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam; 25 et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam. 26 Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. 27 Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 28 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

1 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”. 2 Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. 3 Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. 5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “ Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis! ”. 6 Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; 8 et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; 9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum. 10 Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? 11 Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ”. 12 Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. 13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “ Viri fratres, audite me. 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; 15 et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: 16 “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. 17 ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec 18 nota a saeculo”. 19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, 20 sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine. 21 Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ”. 22 Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, 23 scribentes per manum eorum: “ Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, 26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. 27 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem. 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario: 29 abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”. 30 Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; 31 quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32 Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. 33 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36 Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “ Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ”. 37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus; 38 Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. 39 Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum. 40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus; 41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.

1

mail   print   facebook   twitter