Hľadaný výraz: Dt 7,6-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. 7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores, 8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti. 9 Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes 10 et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur.

1

mail   print   facebook   twitter