výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 9, 1-15

1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis; 2 scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. 3 Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis, 4 ne, cum venerint mecum Macedones et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicam vos, in hac substantia. 5 Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem vestram, ut haec sit parata sic quasi benedictio, non quasi avaritia. 6 Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet. 7 Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. 8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, 9 sicut scriptum est: “ Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum ”. 10 Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. 11 In omnibus locupletati in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo 12 — quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones Deo — 13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes, 14 et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. 15 Gratias Deo super inenarrabili dono eius.

2Kor 9, 1-15





Verš 1
Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;
Sk 11:29 - Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus;
Rim 15:26 - probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
1Kor 16:2 - Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
2Kor 8:4 - cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

Verš 9
sicut scriptum est: “ Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum ”.
Ž 112:9 - PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria.

Verš 6
Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.
Prís 11:24 - Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt.
Gal 6:7 - Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;

Verš 7
Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus.
Dt 15:7 - Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
Rim 12:8 - sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
Ex 25:2 - “ Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.
Ex 35:5 - "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,

2Kor 9,9 - Ž 112, 9.

2Kor 9,10 - Porov. Iz 55, 10; Oz 10, 12.