Hľadaný výraz: Pr, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 9583
   Dixitque Isaac ad Iacob: “ Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ”.
   Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi.
   Dixitque illi Isaac pater eius: “ Quis enim es tu? ”. Qui respondit: “ Ego sum filius tuus primogenitus Esau ”.
   Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “ Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus! ”.
   At ille subiunxit: “ Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ”. Rursumque ait: “ Numquid non reservasti mihi benedictionem? ”.
   motus Isaac dixit ad eum: “ Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper.
   Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “ Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum ”.
   Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “ Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere ”.
   Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum praecepit que ei dicens: “ Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan;
   Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau.
   Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem praecepisset ei dicens: “ Non accipies uxorem de filiabus Chanaan ”,
   probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
   Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.
   reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum,
   Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
   Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”.
   Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
   Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”.
   Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”.
   Cui iratus respondit Iacob: “ Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris? ”.
   Dixitque Lia: “ Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres ”; propterea appellavit eum Aser.
   Illa respondit: “ Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ”. Ait Rachel: “ Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ”.
   Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “ Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei ”. Dormivitque cum ea nocte illa.
   Quae concepit et peperit filium dicens: “ Abstulit Deus opprobrium meum ”;
   Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi ”.
   Ait illi Laban: “ Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.
   Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae? ”.
   Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea.
   Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent ”.
   Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum.
   Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt.
   Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum?
   Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac ”.
   Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad.
   Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?
   Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos? ”.
   Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi;
   Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
   Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).
   Praecepitque eis dicens: “ Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem.
   Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ”.
   Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ”.
   capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,
   Et praecepit priori dicens: “ Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?",
   et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ”.
   Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
   At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”.
   Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur.
   Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.
   Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos.
                           
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15

mail   print   facebook   twitter