Hľadaný výraz: Ef 4,17-5,20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
| 17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; 19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia. 20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, 23 renovari autem spiritu mentis vestrae 24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. 25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, 27 et nolite locum dare Diabolo. 28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. |
| 1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, 4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. 6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. 7 Nolite ergo effici comparticipes eorum; 8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate 9 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — 10 probantes quid sit beneplacitum Domino; 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; 13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, 14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”. 15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, 16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. 20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, |






