Hľadaný výraz: Ef 4,1-6,20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; 4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; 5 unus Dominus, una fides, unum baptisma; 6 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”. 9 Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores 12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, 14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; 15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, 16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. 17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; 19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia. 20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, 23 renovari autem spiritu mentis vestrae 24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. 25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, 27 et nolite locum dare Diabolo. 28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, 4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. 6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. 7 Nolite ergo effici comparticipes eorum; 8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate 9 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — 10 probantes quid sit beneplacitum Domino; 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; 13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, 14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”. 15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, 16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. 20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri, 21 subiecti invicem in timore Christi. 22 Mulieres viris suis sicut Domino, 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. 24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. 25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam, 30 quia membra sumus corporis eius. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia! 33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.

1 Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum. 2 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, 3 ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. 4 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5 Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus, 8 scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber. 9 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. 10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius. 11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. 12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15 et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, 16 inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere; 17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 19 et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii, 20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.

1

mail   print   facebook   twitter