výhody registrácie

Žalmy

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ž 1, 1-6

1 (VUL) Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit,

2 (VUL) sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.

3 (VUL) Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur.

4 (VUL) Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.

5 (VUL) Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum.

6 (VUL) Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.


Ž 1, 1-6