Hľadaný výraz: Mk 8-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
| 1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 “ Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent; 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”. 4 Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”. 5 Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”. 6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. 7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi. 8 Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos. 10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha. 11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum. 12 Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”. 13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum. 14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”. 16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent. 17 Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum? 18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”. Dicunt ei: “ Duodecim ”. 20 “ Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”. 21 Et dicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”. 22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. 23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”. 24 Et aspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”. 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia. 26 Et misit illum in domum suam dicens: “ Nec in vicum introieris ”. 27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”. 28 Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ”. 29 Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”. 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. 31 Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”; 32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. 33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ”. 34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet. 36 Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? 37 Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua? 38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”. |
| 1 Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”. 2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; 3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. 4 Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu. 5 Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. 6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti. 7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”. 8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. 9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”. 11 Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”. 12 Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? 13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”. 14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. 16 Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”. 17 Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; 18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”. 19 Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”. 20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. 21 Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia; 22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”. 23 Iesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”. 24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”. 25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”. 26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”. 27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. 28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”. 29 Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”. 30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. 31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”. 32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. 33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”. 34 At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. 35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”. 36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis: 37 “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”. 38 Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”. 39 Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; 40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est. 41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam. 42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. 43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. 45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. 47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, 48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur; 49 omnis enim igne salietur. 50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”. |
| 1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. 2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. 3 At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”. 4 Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”. 5 Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. 6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, 8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. 9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”. 10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. 11 Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; 12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”. 13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis. 14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”. 16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos. 17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”. 18 Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”. 20 Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”. 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. 22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. 23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”. 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”. 28 Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”. 29 Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”. 32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: 33 “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus 34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”. 35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”. 36 At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”. 37 Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”. 38 Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”. 39 At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; 40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”. 41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42 Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; 44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”. 46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. 47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”. 48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. 49 Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”. 50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. 51 Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”. 52 Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via. |






