Hľadaný výraz: Ef 5:7-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 7 Nolite ergo effici comparticipes eorum; 8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate 9 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — 10 probantes quid sit beneplacitum Domino; 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; 13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur, |






