Hľadaný výraz: 1Krn 1,43-50, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. 44 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. 45 Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.

1

mail   print   facebook   twitter