Hľadaný výraz: Z 119,169-176, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. 172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. 173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. 175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. 176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.

1

mail   print   facebook   twitter