Hľadaný výraz: Sk 25-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea; 2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum 3 postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via. 4 Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum: 5 “ Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum ”. 6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. 7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare, 8 Paulo rationem reddente: “ Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi ”. 9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: “ Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me? ”. 10 Dixit autem Paulus: “ Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui, sicut et tu melius nosti. 11 Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello! ”. 12 Tunc Festus cum consilio locutus respondit: “ Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis ”. 13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Caesaream et salutaverunt Festum. 14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: “ Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, 15 de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem; 16 ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat. 17 Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum; 18 de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis; 19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 20 Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis. 21 Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem ”. 22 Agrippa autem ad Festum: “ Volebam et ipse hominem audire! ”. “ Cras, inquit, audies eum ”. 23 Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus. 24 Et dicit Festus: “ Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius. 25 Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere. 26 De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam; 27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare ”.

1 Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere: 2 “ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie, 3 maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias. 4 Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei; 5 praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. 6 Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus, 7 in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! 8 Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? 9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere; 10 quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam; 11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates. 12 In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, 13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant; 14 omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. 15 Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris. 16 Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi, 17 eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te 18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. 19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis, 20 sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. 21 Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere. 22 Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses: 23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”. 24 Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”. 25 At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor. 26 Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est. 27 Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”. 28 Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum fieri! ”. 29 Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”. 30 Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis; 31 et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”. 32 Agrippa autem Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.

1

mail   print   facebook   twitter