Hľadaný výraz: Sk 19,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos; 2 dixitque ad eos: “ Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? ”. At illi ad eum: “ Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus ”. 3 Ille vero ait: “ In quo ergo baptizati estis? ”. Qui dixerunt: “ In Ioannis baptismate ”. 4 Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”. 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; 6 et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim.

1

mail   print   facebook   twitter