Hľadaný výraz: Sk 11,1-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 1 Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, 3 dicentes: “ Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ”. 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens: 5 “ Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me; 6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: “Surgens, Petre, occide et manduca!”. 8 Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de caelo: “Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris”. 10 Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum. 11 Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me. 12 Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: “Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua”. 15 Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”. 17 Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ”. 18 His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “ Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit ”. |






