Hľadaný výraz: Rim 9,14-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! 15 Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”. 16 Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. 17 Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”. 18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat. |