Hľadaný výraz: Pris 6,1-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; 2 illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo. 4 Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem. 5 Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis.

1

mail   print   facebook   twitter