Hľadaný výraz: Nm 26,35-51, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum; Becher, a quo familia Becheritarum; Thehen, a quo familia Thehenitarum. 36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. 37 Hae sunt cognationes filiorum Ephraim, quarum numerus fuit triginta duo milia quingenti. Isti sunt filii Ioseph per familias suas. 38 Filii Beniamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum; Asbel, a quo familia Asbelitarum; Ahiram, a quo familia Ahiramitarum; 39 Supham, a quo familia Suphamitarum; Hupham, a quo familia Huphamitarum. 40 Filii Bela: Ared et Naaman; de Ared familia Areditarum, de Naaman familia Naamanitarum. 41 Hi sunt filii Beniamin per cognationes suas, quorum numerus fuit quadraginta quinque milia sescenti. 42 Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas: 43 omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringenti. 44 Filii Aser per cognationes suas: Iemna, a quo familia Iemnaitarum; Isui, a quo familia Isuitarum; Beria, a quo familia Beriaitarum. 45 Filii Beria: Heber, a quo familia Heberitarum, et Melchiel a quo familia Melchielitarum. 46 Nomen autem filiae Aser fuit Sara. 47 Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringenti. 48 Filii Nephthali per cognationes suas: Iasiel, a quo familia Iasielitarum; Guni, a quo familia Gunitarum; 49 Ieser, a quo familia Ieseritarum; Sellem, a quo familia Sellemitarum. 50 Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas, quorum numerus quadraginta quinque milia quadringenti. 51 Ista est summa filiorum Israel qui recensiti sunt: sescenta milia et mille septingenti triginta.

1

mail   print   facebook   twitter