Hľadaný výraz: Mt 26,17-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”. 18 Ille autem dixit: “ Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”. 19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. 20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. |






