Hľadaný výraz: Mk 7,14-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite: 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ”. 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. 18 Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ”, purgans omnes escas. 20 Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia, 22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: 23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”. |






