Hľadaný výraz: Mk 11,15-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; 16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. 17 Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”. 18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. |






