Hľadaný výraz: Lv 25,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens: 2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. 3 Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; 4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. 5 Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. 6 Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, 7 iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum. |






