Hľadaný výraz: Lv 14,33-53, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 34 “ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae, 35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea". 36 At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum; 37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua, 38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus. 39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam, 40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra civitatem in loco immundo; 41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum 42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. 43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita, 44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda. 45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo. 46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum; 47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta sua. 48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo, postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate. 49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum 50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas, 51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies; 52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo; 53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda. |






