Hľadaný výraz: Lv 12,1-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, 3 et die octavo circumcidetur infantulus; 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. 5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.

1

mail   print   facebook   twitter