Hľadaný výraz: Lk 8,4-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5 “ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”. 9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. 10 Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. 11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. 12 Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13 Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14 Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.

1

mail   print   facebook   twitter