Hľadaný výraz: Lk 23,13-32, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, 14 dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis, 15 sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam ”. 18 Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”, 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, 21 at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum: 25 dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum. 26 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. 28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, 29 quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. 30 Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”, 31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”. 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

1

mail   print   facebook   twitter