Hľadaný výraz: Lk 19,28-21,38, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos 30 dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet” ”. 32 Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “ Quid solvitis pullum? ”. 34 At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”. 35 Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus 38 dicentes: “ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”. 39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpa discipulos tuos! ”. 40 Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”. 41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam 42 dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique 44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”. 45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes 46 dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”. 47 Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus 2 et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”. 3 Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: 4 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”. 5 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?; 6 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”. 7 Et responderunt se nescire unde esset. 8 Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”. 9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem. 11 Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem. 12 Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt. 13 Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”. 15 Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? 16 Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”. Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”. 17 Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”? 18 Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”. 19 Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. 20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis. 21 Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. 22 Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”. 23 Considerans autem dolum illorum dixit ad eos: 24 “ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”. 25 At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”. 26 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt. 27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 28 dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; 30 et sequens 31 et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt. 32 Novissima mortua est et mulier. 33 Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”. 34 Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias; 35 illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores. 36 Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. 38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”. 39 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”. 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41 Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse? 42 Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. 44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”. 45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46 “ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, 47 qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.

1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo 3 et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4 Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”. 5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: 6 “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”. 7 Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”. 8 Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. 9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”. 10 Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; 11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt. 12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; 13 continget autem vobis in testimonium. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum. 18 Et capillus de capite vestro non peribit. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. 21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. 22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. 23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. 25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, 26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. 27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. 28 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”. 29 Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores: 30 cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. 31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. 36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”. 37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

1

mail   print   facebook   twitter