Hľadaný výraz: Joz 18,11-28, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph. 12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven; 13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris, 14 et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem. 15 In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa 16 descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel 17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben 18 et pertransit ex latere aquilonis Betharaba descenditque in Arabam. 19 Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga. 20 Iordanis autem est terminus ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu secundum familias suas. 21 Fueruntque civitates eius: Iericho et Bethagla et Ameccasis 22 et Betharaba et Semaraim et Bethel 23 et Avim et Phara et Ophra, 24 Capharemona et Ophni et Gabaa: civitates duodecim et villae earum. 25 Gabaon et Rama et Beroth 26 et Maspha et Cephira et Mosa 27 et Recem, Iaraphel et Tharala 28 et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas. |






