Hľadaný výraz: Joz 1,12-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: 13 “ Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: “Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram hanc”. 14 Uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos, 15 donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum ”.

1

mail   print   facebook   twitter