Hľadaný výraz: Jer 6,27-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum. 28 Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt. 29 Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, scoriae enim non sunt separatae. 30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos.

1

mail   print   facebook   twitter