Hľadaný výraz: Iz 52,13-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. 14 Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius, 15 sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quae non sunt narrata eis, viderunt et, quae non audierunt, contemplati sunt.

1

mail   print   facebook   twitter