Hľadaný výraz: Iz 33,21-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Quia ibi potens Dominus pro nobis loco fluviorum, rivorum late patentium; non transibit ibi navis remigum, neque navis magna transgredietur eum. 22 Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. 23 Laxati sunt funiculi tui nec sustinent malum suum, ut dilatare velum non queant. Tunc divident caeci praedam multam; claudi diripient rapinam.

1

mail   print   facebook   twitter