Hľadaný výraz: Iz 33,13-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
13 Audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, vicini, fortitudinem meam ”. 14 Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? 15 Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates, qui reicit lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera accipiat, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum: 16 iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.

1

mail   print   facebook   twitter