Hľadaný výraz: Hab 2,18-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta? 19 Vae, qui dicit ligno: “ Expergiscere! ”, “ Surge! ” lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. 20 Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra.

1

mail   print   facebook   twitter