Hľadaný výraz: Gn 35,16-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
16 Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel; 17 ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: “ Noli timere, quia et hac vice habes filium ”. 18 Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). 19 Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem. 20 Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem.

1

mail   print   facebook   twitter