Hľadaný výraz: Gn 24,62-67, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 62 Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb. 63 Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes. 64 Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo 65 et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se. 66 Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac; 67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suae. |






