Hľadaný výraz: Gn 17,16-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 16 Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. 17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”. 18 Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”. 19 Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. 20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. 22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham. |






