Hľadaný výraz: Gn 14,17-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 17 Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. 18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi 19 benedixit ei et ait: “Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram 20 et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas”. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. 22 Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, 23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; 24 exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas”. |






