Hľadaný výraz: Gn 10,21-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore. 22 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. 23 Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes. 24 At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber. 25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan. 26 Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare 27 et Adoram et Uzal et Decla 28 et Ebal et Abimael, Saba 29 et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan; 30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. |






