Hľadaný výraz: Gal 5,16-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. 17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, 23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. |






