Hľadaný výraz: Ex 34,5-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini. 6 Et transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax, 7 qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”.

1

mail   print   facebook   twitter