Hľadaný výraz: Ex 20,2-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
2 “ Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. 3 Non habebis deos alienos coram me. 4 Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. 5 Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,

1

mail   print   facebook   twitter