Hľadaný výraz: Dt 16,9-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris, 10 et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui. 11 Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi; 12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae praecepta sunt. |






