Hľadaný výraz: Ag 2,15-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
| 15 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, 16 quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti. 17 Percussi vos ariditate et rubigine et grandine omnia opera manuum vestrarum, et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. 18 Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesima et quarta noni mensis, a die, qua fundamenta iacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. 19 Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam ”. |






